Intervención de Escrivá de Balaguer en "Congressus Generalis de Statibus Perfectionis", Roma, 1950

From Opus Dei info
Jump to navigationJump to search

SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS
Series
CONGRESUS ET CURSUS ESPECIALES

ACTA ET DOCUMENTA

CONGRESSUS GENERALIS
DE ESTATIBUS PERFECCIONIS
Romae, 1950

Librería Internacionales
PIA SOCIETA SAN PAOLO
Vía Beato Pio X
R O M A

27. Rev.mus D. IOSEPH MARIA ESCRIVÁ de BALAGUER, Praes. Gen. Operis Dei, scripsit: (páginas 272 a 276)

Quo facilius ponantur clariusque solvantur quaestiones quae institutum respiciunt iuridicum, illam iuvat prosegui methodum ac rationem quam iuris canonici periti ad rem usurpare solent, duplicem scilicet aspectum considerando; itaque communis evasit i canonico iure trayendo distinctio qae institutorum regimen considerat quoad consitutionem et quoad exercitium.

Ratio coopertionis nostrae id quidem postulat ut nobis non sit funditas res tractanda neque eiusdem aspectos varii exponendi; opportunum tamen duximus distinctione, de qua supra, uti, tum ad quaestionem apta via atque ratione persolvendam, tum ad breves animadversiones, de re novis proposita, aptius atque confruentius eludidandas. Illud igitur nobis in animo est, scilicet rebus novis aptare Institutorum regimen quae, ministerio atque magisterio Ecclesiae, integrum perfectionis statum efficiunt.

272

Non expedit facultatem statim concedere ut constituantur Instituta religiosa typica forma hierarchica universalique ornata; convenit vero, prout necessarium aut opportunum videatur, producere tempos probando Instituta quae prae se ferunt formas iuridicas inferiores inter quas numerantur Piae Uniones, Sodalicia, etc. Praeterea instandum atque urgendum est ut sedulo ac diligentes animadvertatur, in tantum Instituta de quipus sermo est, constitui permittantur, in quantum gaudeant progressu ac incremento non solum vi virtuteque aparenti ed etiam, ut aiunt, actuali, ut est cum numero satis sint sodales iidemque firmum iudicium animumque virtute excultum, opes instrumentaque necesaria habeant.

Res vero docet Instituta, de quipus loquimur, firmari atque muniri si quamdam temporir moram patiuntur antequeam ad superiores iuridicam forman perveniant. His praelibatis, quod primo atque summatim adnmadvertendum putamos profluit ex art. IX Constit. Ap. “Provida Mater Ecclesia” Pii Papae XII, in quo exstat ratio ac regula magna prudentia atque consilio exornata. Ita sonat: “Regimen internum Institutorum saecularium hierarchice ad instar regiminis Religiosorum et Societatum vital communis congrua congruis eiusdem Sacrae Congregationis indicio referendo pro ipsorum natura, finibus et adiunctis ordinari potest”.

Ut Institutorum regimen, praetermissis rationibus technicis aptioribus in singulis casibus, dici possit novis rebus aptatum, congruere optime oportet naturae, fini ac condicionibus uniuscuiusque Instituti, ita ut quo facilius, quo promptius finis specificus atque suus attingi possit eo magis novis rebus aptatum Institutum dicatur.

a) Hac in re putamus magnopere expedire illa concilia quae, rerum usu et experiencia, Instituta seacularia nobis attulerunt vel allatura sunt, cum ista detineant novos specificos fines quipus novae soluciones vel enodationes respondent quae, congrua congruis referendo, accomodari possunt Institutos religiosis. Perspectis natura, fine, condicionibus Institutorum, concedendum est admitti posse non solum quae typum locales et dioecesani regiminis quod potest iure meritoque partiri in Foederationes et Confoederationes.

b) Optandum est ut ius particulare quod in futuro moderabitur status perfectionis ab Ecclesia agnitos, rationem habeat istius velut novae patefactae viae, quae praebebit facultatem vivendi et crescendi pluribus Institutis quorum natura finis condiciones postulare vel suggerere valeant formam vivendi vel apostolatum cuique regioni propium aut disciplinam foederativam vel confoederativam.

Ut notum est, valde utiliter ac efficaciter exoriuntur Confoederationes Societatum vitae communis sine votis (Tit. XVII C.I.C.) secundum rationes nuper

273

prolatas, quae vero informare incipiunt etiam legislationem particularem Institutorum saecularium (1)

Peculiari prorsus attentione digna novísima disciplina de monialibus quae favet foederationibus (2)

Nonnullae ex regulis et ex sententiis de quipus agitar, maximam utilitatem conferre possunt ad iuridice temperandas ac moderandas Adsociationes sacerdotum ad perfectionem provehendam.

c) Quod ad forman iuridicam Confoederationum attinet, notandum ducimus, prout natura Instituti postulat aut finis vel condiciones apostolatus commendant, operam dandam esse ne Confoederationes sese habeant tamquam uniones mere morales. Quam ob rem oportet ut regimine rationes vere iuridicae dentar, ut sunt, verbi gratia, facultas ad transferenda membra de uno in alium locum prout postulat Instituti vel sodalis causa, ius visitando, uni ex societatibus confoederatis procura ac directa comunicatio cum Apostolica Sede tribuenda, vigilantia circa electiones vel dimisiones.

d) Insuper expedit, quibusdam in eventibus, ut Superiores concilia habeant de cooperatione in re oeconomica ac praesertim de operibus communibus toti Confoederationi, inter quae eminet curando recteque informando Instituti sodales. Uniones ita conflatae efficacissimae erunt ut constituciones fideliter et aequabiliter serventur ac in tuto ponatur a maioribus traditum studium ac spiritus Instituti.

Istae Confoederationes igitur, ut nova tempora postulant, tum firmabunt et renovabunt religiones studium dilabens tum suppeditabunt mutuum praesidium, hodiernis perspectis condicionibus, ad vital spiritualem materialemque facilius fovendam.

Putamos permittendum vel favendum, prout res atque prudentia Pert, Instituta inter se adiungi et connecti Consilio Superiore quod colligitur e singulorum Procuratoribus qui vacent componendas laboribus vel operibus atque augendis apostolatus fructibus. Illa vero Instituta, inter se coniungi valent quae imbuuntur común studio et finibus tupote quae cumdem habent Conditorem vel eamdem regulam idemque religiones studium.

Ut instituta magis magisque rebus novis aptentur convenit, nostra quidem sentencia, salvis natura, fine, condicionibus singulorum, favre ut prudenter ac sapienter in unum conformentur ac ordinentur quae nostra aetate cómoda quaedam ferunt compagini Instituti, cum bona, tutius ac prudentius, administrati ac sodales securius educari et institui possint.

274

e) Quam ocassionem nacti, haud superfluum reputamus commonere Superiores Institutorum quae completum statum perfectionis efficiunt, ne, in hac re magni momenti, indulgeant principiis propiis reipublicae gubernandae politicae rationi. Nam illa principia minuunt voluntariam donationem et abnegationem sui quod est fundamentum vitae perfectae, prout demonstrant ascetica atque iuridica monumenta vel memoriae.

Ut patet, excipiendum est quod attinet ad electiones ordinandas principiis iure admissis et agnitis. Attamen et in hac quaestione considerandae ac perpendendae sunt, prout res fert, necessitates quae oriuntur ex natura, ex fine, ex condicionibus uniuscuiusque Instituti. Ut ad effectum perducatur in unum conformatio ac ordinatio (centralizatio) brevis haec norma referenda videtur : communire aportet convenienter imperium ac potestatem superiorum sive localis, sive provincialis, sive generalis qui sunt velut fundamentum totius regiminis Instituti simulque cavere ut superior certi gradus a superiore altioris, prout iustitia et prudentia fert, inspiciatur, ita ut subditi securius ac firmius protegantur atque arbitrium superioris compesci possit a superiore inmediato.

Peropportunum videtur Generales Moderatores Institutorum religiosorum, ius habere concedenti literas dimissorias ad ordinationem sodalium qui digni sint.

f) Antequam ad conclusiones veniamus quaedam animadvertenda putamus de regimine interno Institutorum, relate ad potestatem Ordinarii loci.

Ut quaestio recte proponatur, quaedam praemittenda sunt de exemptione quae attenta natura iuridica omnibus nota, definitur a iuris canonici peritis « immunitas a iurisdictione » atque duos adspectus complectitur rite perspiciendos ne illa exemptio imperfecta, immo, odiosa videatur. Exemptio praebet adspectum, u ita dicamus, negativum quo solum attento, apparet odiosa, cum prae se ferat vel contineat immunitatem iuridicam a potestate Ordinarii loci. Sed insuper considerandus atque notandus est adspectus positivus qui exemptionis veram significationem atque vim ostendit: nam ubicumque déficit vel terminis circumscribitur Ordinarii loci potestas, prodit directe et inmediate Romani Pontificis potestas.

Exemptio praebet duos novos adspectus veluti duas diversas rationes (ambitus) sedulo attendendas :

Prior est adspectus internus qui tendit ad tuendam convenienter idonaeque facultate seu potestate interna, vitam atqe motum societatis status perfectionis studiosae.

Talis exemptio quoad regimen, administrationem, disciplinam, diffusionem Instituti, promovenda est cum efficiat illam autonomiam internam necessariam ut instituciones ab Ecclesia adprobatae jun finem specificum assequi prorsus valeant.

Opportunum vero est temperare adspectum externum exemptionis ita ut Ordinarii loci efficaciter possint regere vel inspectioni subiicere quod attinet ad ministerium territoriale et dioecesanum atque ea omnia quae ordinem publicum respiciunt, vel interesse possunt v.g. delictia, clausuram, quaestus, etc.

275

Ad quaestionem rite absolvendam, pauca dicenda de ratione qua ad effectum deducantur exoptata conformatio ac ordinario (centralizatio) ad unum. Superior, qua prudentia est, non debet convertere centralizationem de iure in centralizationem de facto, sed factus forma gregis ex animo sedulam det operam ut quae in quoque Sodalium sunt optima efficaciter sollicitet, suum unicuique tributa, ipse vero conscius semper de propia responsabilitate rationeque reddenda illam non deneget subditis libertatem quam habet ius concedendi.

Tali igitur exercitio gubernandi efficiet rerum bene versatos viros, velut schola erit recte iudicandi simulque alet apostolicos fructus Instituti. Superior perpendant potestatem iuridicam sibi collatam ad se avocandi quaestionum discrimen, utendam esse nec habitualiter nec leviter sed tanquam extremam rationem raro summaque moderatione adhibendam.

Qui munere regendi fungitur ne moveatur opinione vulgata eorum qui putant officia gubernandi tradenda esse sodalibus aetate provectis , sed magni aestimet, praeter prudentiam et rerum usum peritiamque seniorum, etiam vires studiaque iuniorum, qui optima omnia iudicantes, haud dubia cómoda et utilitates Instituto afferre possunt. Iuniores sodales, re quidem vera, multo facilius ac minoribus incommodis reguntur, amoventur vel substituuntur. Crebrae mutaciones, quae non sint nimiae, alia ex parte, possunt tum provehere gubernandi rationem tum praebere sodales complures consilio et prudentia praeditor. Consequenter illud in re ascetica notum periculum devitabitur, ne quis se necessarium esse putet.

Iterata electio eiusdem personae ad munus Superioris obeundum non debet timorem vel metum iniicere, tamen ne extra modum hoc fiat ; qui curam gubernandi suscipiunt ita debent communitatis bono et sodalium spirituali profectui providere ut nemo amittat studium ac gustum oboediendi.

276


(1) Cfr. Motu propio Primo feliciter, 12 martii 1948: “Hierarchica interdioecesana et universales constitutio ad modum corporis organici Institutis Saecularibus applicari valet (Art. IX), et haec applicatio absque dubio internum vigores, ampliorem et efficaciorem influxum atque constantiam ipsis conferre debet. Tamen in hac ordinatione, singulis Institutis aptanda, ratio haberi debet naturae finis, quem Institutum persequitur, maioris minorisve ipsius expansionis proposti, eiusdem evolutionis et maturatis gradus, rerum adiunctarum in qibus versatur, aliorumque id genus. Neque sunt illae Institutorum formae despiciendae, quae Confoederatione fundentur et characterem locales in singulis nationibus, regionibus, dioecesibus, retinere ac moderate fovere velint, dummodo rectus sit et catholicitatis Ecclesiae sensu informatus”.

(2) Cfr. Const. Ap. Sponsa Christi.