Caeremoniale Operis Dei, Roma, 1999

From Opus Dei info
Jump to navigationJump to search

Orationes ad petendas vocationes

In vesperis sollemnitatis Sacti Ioseph, Patris et Domini nostri, in omnibus Operis Dei Centris sequentia fiunt:

Sacerdos, vel dignior, inchoat hymnum “Veni Creator”, et omnes duplici choro prosequuntur:

Veni, Creator Spíritus, / Mentes tuorum vísita, / Imple superna grátia, / Quae tu creasti péctora.

Qui díceris Paráclitus, / Altíssimi donum Dei, / Fons vivus, ignis, cáritas, / Et spiritalis únctio.

Tu septiformis múnere, / Dígitus paternae déxterae, / Tu rite promissum Patris, / Sermone ditans gútura.

Accende lumen sénsibus, / Infunde amorem córdibus, / Infirma nostri córporis / Virtute firmans pérpeti.

Hostem repellas lóngius, / Pacemque dones prótinus, / Ductore sic te praévio / Vitemus omne nóxium.

Per te sciamus da Patrem, / Noscamus atque Fílium, / Teque utriusque Spíritum / Credamus omni témpore.

Deo Patri sit glória, / Et Fílio, qui a mórtuis / Surrexit, ac Paráclito, / In saeculorum saécula. Amen.

Postea:

V/ Loquebantur váriis linguis Apóstoli, alleluia.

R/.Magnália Dei, alleluia.

V/ Emitte Spíritum tuum et creabuntur.

R/ Et renovabis fáciem terrae.

Oremus.

Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratione docuist; da nobis in eodem Spíritu recta sápere; et de cius semper consolatione gaudere. Per Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen.

Finita oratione, singuli ex adstantibus, vernacula vel latina lingua, praesentant nomina scribenda in albo. Sacerdos aut dignior, omnibus stantibus, ait:

V/. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.

R/. Qui fecit caelum et terram.

V/. Dómine, exaudi orationem meam.

R/. Et clamor meus ad te véniat.

Si est Sacerdos addit:

V/. Dóminus vobiscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Omnes genuflectunt, excepto Sacerdote vel digniore:

Oremus.

Dómine Iesu Christe, qui dixisti apóstolis tuis: messis quidem multa, operárii autem pauci: fac ut nos, tuo amore flagrantes ac divinae glóriae stúdio permoti, a Dómino messis supplíciter impetremus ut mittat operários in messem suam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spíritus Sancti, Deus, per óminia saécula saeculorum.

R/. Amen.

Sacerdos, vel dignior genuflectit et prosequitur:

V/ Sancta Maria, Spes Nostra, Sedes Sapiéntiae (vel Ancilla Dómini)

R/ Ora pro eis.

V/ Sancte Ioseph, Pater et Dómine.

R/ Ora pro eis.

V/. Sancte Michaél.

R/. Ora pro eis.

V/. Sancte Gábriel.

R/. Ora pro eis.

V/. Sancte Ráphaél.

R/. Ore pro eis.

V/. Sancte Petre.

R/. Ora pro eis.

V/. Sancte Paule.

R/. Ora pro eis.

V/. Sancte Ioannes.

R/. Ora pro eis.

V/. Omnes Sancti Angeli Custodes.

R/. Orate pro eis.

V/. Deus det nobis suam pacem.

R/. Et vitam aeternam.

Amen.

Preces

Sérviam!

V/. Ad Trinitatem Beatíssimam.

R/. Grátias tibi. Deus, grátias tibi: vera et una Trínitas, una et summa Déitas, sancta et una Unitas.

V/. Ad Iesum Christum Regem.

R/. Dóminus Iudex noster; Dóminus Légifer noster; Dóminus Rex noster. Ipse salvabit nos.

V/. Christe, Fili Dei vivi, miserere nobis.

R/. Christe, Fili Dei vivi, miserere nobis.

V/. Exsurge, Christe, ádiuva nos.

R/. Et líbera nos propter nomen tuum.

V/. Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timebo?.

R/. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proélium, in hoc ego sperabo.

V/. Ad Beatam Vírginem Mariam Mediatricem.

R/. Recordare, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspectu Dómini, ut loquaris pro nobis bona.

V/. Ad Sanctum Ioseph Sponsum Beatae Mariae Vírginis.

R/. Fecit te Deus quasi Patrem Regis, et dóminum universae domus eius: ora pro nobis.

V/. Ad Angelos Custodes.

R/. Sancti Angeli Custodes nostri, deféndite nos in praélio ut non pereamus in tremendo iudicio.

V/. Ad Sanctum Iosephmariam Conditorem nostrum.

R/. Intercede pro filiis tuis ut, fideles spirítui Operis Dei, laborem sanctificemus et ánimas Christo lucrifácere quaeramus.

V/. Oremus pro Beatíssimo Papa nostro N.

R/. Dóminus conservet eum, et vivíficet eum, et beatum fáciat eum in ánimam inimicorum eius.

_______________________

Sequens invocatio Romae omittitur.

V/. Oremus et pro Antistite huius dioecesis.

R/. Stet et pascat in fortitúdine tua. Dómine, in sublimitate nóminis tui.

_______________________

V/. Oremus pro unitate apostolatus.

R/. Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

V/. Omne regnum divisum contra se, desolábitur.

R/. Et ominis cívitas vel domus divisa contra se non stabit.

V/. Oremus pro benefactóribus nostris.

R/. Retribúere dignare, Dómine, ómnibus nobis bona faciéntibus propter nomen tuum, vitam aeternam. Amen.

V/. Oremus pro Patre.

R/. Misericórdia Dómini ab aeterno et usque in aeternum super eum: custodit enim Dóminus omnes diligentes se.

V/. Oremus et pro frátribus nostris Operis Dei, vivis atque defunctis.

R/. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperantes in te.

V/. Mitte eis. Dómine, auxilium de sancto.

R/. Et de Sion tuere eos.

V/. Réquiem aeternam dona eis, Dómine.

R/. Et lux perpétua lúceat eis.

V/. Requiescant in pace.

R/. Amen.

V/. Dómine, exaudi orationem meam.

R/. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdos, si Preces moderatur, exsurgit et addit Dóminus vobiscum, stans etiam dum recitat orationem.

V/. Dóminus vobiscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Oremus.

Deus, cui próprium est misereri semper et párcere: súscipe deprecationem nostram. Ure igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum, Dómine: ut tibi casto córpore serviamus, et mundo corde placeamus.

Actiones nostras, quaésumus Dómine, aspirando praéveni et adiuvando proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat et per te coepta finiatur. Per Cristum Dóminum nostrum.

R/. Amen.

Omnes dicunt:

Gáudium cum pace, emendationem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam tribuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

V/. Sancte Míchaël.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Gábriel.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Ráphaël.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Petre.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Paule.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Ioannes.

R/. Ora pro nobis.

Cum adsit aliquis Sacerdos, dignior ait:

Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestris et in lábiis vestris, in nómine Patris + et Fílii et Spíritus Sancti.

R/. Amen.

V/. Pax.

R/. In aeternum.

Circulus brevis

I.

Omnibus genuflexis, directos Circuli sic incipit:

Veni, Sancte Spíritus, reple tuorum corda fidélium: et tui amois in eis ignem accende.

V/, Emite Spíritum tuum, et creabuntur.

R/. Et renovabis fáciem terrae.

Oremus.

Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritu illustratione docuisti; da nobis in codem Spíritu recta sápere: et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen.

V/. In nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen.

Sancta Maria, Spes Nostra, Sedes Sapiémtiae. (Mulieres autem, loco Sede Sapiéntiae, dicunt: Ancilla Dómini).

R/ Ora pro nobis.

II.

Commentarium in Evangelium.

III.

Lectio Normarum (quae fit a directore, omnes autem audiunt stantes).

Normae vitae:

Quotídie: Operum oblátio. Orátio mentalis (pro dimídiam horan mane, per álteran dimídiam véspere). Sancta Missa. Communio. Visitátio Sanctíssimi Sacrameni. Léctio Novi Testamenti et alicuius libri espitualis. Preces. Sanctum Rosárium. Exámina consciéntiae, “Angelus Dómini” vel “Regina Coeli”.

Síngulis hebdómadis: Conféssio sacramentalis. Corporalis mortificátio et cantus aut recitátio antíphonae Beatae Mariae Virginis, sábbatis.

Síngulis ménsibus: Dies recessus spiritualis.

Síngulis annis: Cursus recessus spiritualis.

Semper: Praeséntia Dei. Considerátio nostrae filiationis divinae. Communiones spirituales. Actiones gratiarum. Actus reparationis. Orationes iaculatóriae. Mortificátio. Stúdium. Labor. Ordo. Gáudium.

IV.

Commentarium in aliquam Norman vitae vel Consuetudinem, vel in aliquem aspectum Spiritus Operis Dei, etc.

V.

Examen:

1. Praetermisi meditationem, aut eius tempus mínui, extra casum infirmitatis?

2. Exércui me in praeséntia Dei, et frequenter, síngulis diebus, consideravi mean filiationem divinam?

3. Curavi ut mea prima et postrema cuiusque diei cogitátio Deo sacraretur?

4. Omisi examen particulare, vel praeceps festinavi generale?

5. In Sancta Missa, mémini quotídie Operis Dei, fratrum meorum, speciatim vero Directorum?

6. Rectene tuli contrarietates diei?

7. Omisi sólitas mortificationes?

8. Sátago acquírere spititum poeniténtiae?

9. Rectam quaesivi intentionem, sola Dei glória ductus in omnibus?

10. Recitavi quiete et attente Preces Operis et réliquas orations vocales?

11. Vixi spíritum sacrifícii in apostolatu a Directóribus mihi commisso?

12. Dóciles fui erga meos Directores, in iis quae pértinent ad vitam spiritualem et apostolatum?

13. Díligens fui in obeundis munéribus apostólicis in Opere mihi commissis?

14. Studiosus fui exercendae caritatis in consuetúdine cum frátribus meis?

15. Memor fui, speciatim, normarum caritatis et prudentiae in exercenda vel excipienda correctione fraterna, quóties opus fúerit?

16. Ostendo factis zelum meum lucrandi Operi Dei novos fideles?

17. Cónscius sum me intulisse Operi Dei malum certum ob mean apathiam, imprudéntiam, tepiditatem vel frigiditatem in obeundis meis offíciis religiosis, sociállibus vel professionálibus?

18. Quo pacto me gessi in labore culturae, necessário quidem ad scopum meum attingendum, in stúdio vel formatione professionali utilique témporis usu?

19. Supérfluos sumptus impendi, luxu, levitate, vanitate, commoditate, etc.?

20. Fui semper profunde sincerus erga meos Directores, apte componens spontaneitatem et responsabilitatem personalem, cum humilitate submisse et ex corde excipiendi praescripta circa vitam espiritualem et apostolatum?

21. Despexi sacrifícium in mínimis rebus quotidianis?

22. Curavi semper diligenterque ut labor meus ita ordinaretur, ut munus mihi commissum efficácius fíeret et Dei glória magis magisque augeretur?

23. Laboro quando laborare débeo (hódie, nunc), aut procrastinatiónibus me decípio, quae omissiónibus pares sunt?

24. Est mihi cura vitandi in aspectu externo quidquid molestum, mirum, extráneum, dedéceat munus et conditionem meam?

25. Dominavit me tristítia, atque oblitus sum illam inimico ánimae meae foederari?

26. Laboro semper cum gáudio scientis se filium Dei esse?

V/ Adiutórium nostrum in nominee Dómini.

R/ Qui fecit coelum et terram.

Si director Circuli non sit Sacerdos, semel tantum ac simul ab omnibus dicitur:

Confíteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Vírgini, beato Michaëli Archángelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, frates, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Vírginem, beatum Mchaëlem Archángelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fraters, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.

Deinde dicitur:

V/. Misereatur nostri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam.

R/. Amen.

V/. A vínculis peccatorum nostrorum + absolvat nos omnipotens et miséricors Dóminus.

R/. Amen.

Si director Circuli sit Sacerdos, director recitat Confíteor ut supra. Postea reliqui respondent:

V/. Misereatur tui omnipotens Deus, et, dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam.

R/. Amen.

Deinde omnes, directore excepto, recitant Confíteor, et ubi dicitur: vobis, fraters, et vos, fraters, dicunt: tibi, pater, et te, pater.

V/. Misereatur vestry omnipotens Deus, et, dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.

R/. Amen.

V/. A vínculis peccatorum nostrorum + absolvat nos omnipotens et miséricors Dóminus.

R/. Amen.

Postea, qui praeviam obtinuerint licentiam, genuflexi successive singillatim manifestabunt suos defectus (non peccata, neque res conscientiae), dicentes:

Initio: Coram Deo Dómino Nostro confíteor…

In fine: Propter has culpas peto véniam et poeniténtiam.

Director singulis suggerit breven aliquam orationem vel parvan mortificationen, ut mos est.

VI.

Lectio alicuius libri spiritualis et commentarium, vel allocutio.

VII.

Colloquium de rebus Operis.

VIII.

Preces.

Benedictio pro itinere

Beata Maria intercedente, bene ámbules (ámbulem, ambulemus, ambuletis): et Dóminus sit in itínere tuo (meo, nostro, vestro), et Angelus eius comitetur (Angeli eius comitentur) tecum (mecum, nobiscum, vobiscum).

In nómini Patris + et Fílii et Spíritus Sancti.

R/. Amen.

Pro fidelibus praelaturae operis dei

Preces pro iis qui admisionem peragunt

Accedunt admittendi, singillatim; et genuflexi ante Crucem Ligneam, dicunt:

Singillatim: Coran Deo Dómino Nostro, cui omnis glória, confidens intercessione Sanctae Mariae nostroeumque Patronarum, teste meo Sancto Angelo Custode, me dédico ad effectivum regnum Christi in terra propagandum, iuxta regimen et spíritum Operis Dei.

Singuli osculantur Crucem Ligneam et manum Patris vel stolam Sacerdotis.

Sacerdos, una eum admittendis, pergit ad altare. Genuflexix omnibus, Sacerdos dicit:

V/. Sancta Maria, Soes Nostra, Sedes Sapiéntiae. (Pro mulieribus autem, loco Sedes Sapiéntiae, Sacerdos dicit: Ancilla Dómini).

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Míchaël.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Gábriel.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Ráphael.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Petre.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Paule.

R/. Ora pro nobis.

V/ Sancte Ioannes.

R/. Ora pro nobis.

Dignior:

Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestries et in lábiis vestries, in nominee Patris + et Fílii et Spiritus Sancti.

R/. Amen.

Sacerdos genuflectit, et omnes dicunt:

Gáudium cum pace, emendationem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam tríbuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

Preces pro oblatione

Sedente Sacerdote a sinistris Crucis Ligneae fideles qui Oblationem peragunt, ante illam genuflexi, dicunt:

Singillatim: Confidens intercessione Sanctae Mariae et teste meo Sancto Angelo Custode, sciens et volens me dédico servítio Dómini usque in próximum festum Sancti Ioseph, iuxta régimen et spíritum Operis Dei.

Inmediate Sacerdos síngulos, si viri sint, signat in fronte, in ore, super corde, et in pectore ab uno ad alterum humerum; vel, si sint mulieres, singulis quater benedicit, dicens:

Christus + in intellectu tuo, Christus + in lábiis tuis, Christus + in corde tuo, Christus + in opéribus tuis.

Singuli. Amen.

Sacerdos porrigit singulis Crucifixum, prius benedictum (quem eis osculandum praebet), et exemplar Sanctorum Evangeliorum, dicens:

Accipe, fili Dei (vel fília Dei), arma ad hoc proelium pro íntegra glória Dómini tui; et memor esto, quotquot adhibúeris média attingendi finem nostrum, Evangélio et Cruce se inniti debere.

Fidelis osculatur Crucem Ligneam et manum Patris, vel stolam Sacerdotis. Sacerdos, una cum fidelibus Oblationem facientibus, pergit ad altare Genuflexis ómnibus. Sacerdos dicit:

V/. Sancta Maria, Spes Nostra, Sedes Sapientiae (vel Ancilla Dómini).

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Míchaël.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Gábriel.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Ráphael.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Petre.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Paule.

R/. Ora pro nobis.

V/ Sancte Ioannes.

R/. Ora pro nobis.

Dignior:

Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestries et in lábiis vestries, in nominee Patris + et Fílii et Spiritus Sancti.

R/. Amen.

Sacerdos genuflectit, et omnes dicunt:

Gáudium cum pace, ementionem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam tríbuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

Preces pro fidelitate

Sedente Sacerdote iuxta Crucem Ligneam (ad sinistram), qui Fidelitatem peragunt, ante Crucem genuflexi, dicunt:

Dómine Iesu: súscipe me tibi in servum sempiternum [1] (ancillam sempiternam) Operis Dei, in obséquium et sacrifícium laudis perpétuae: voluntárie et in aeternum meipsum (meipsan), cum ómnibus viribus et afféctibus meis, quanto intímius váleo, óffero.

Et intercedente beata et gloriosa Maria, semper Vírgini, cum beato Ioseph, beatis Archángelis Michaële, Gabriele et Raphaële, ac beatis Apóstolis tuis Petro, Paulo et Ioanne, et omnibus Angelis Custódibus, da, Dómine, pacen in diebus meis: ut ope tuae misericórdiae adiutus (adiuta), adimplere possim tuam Sanctíssimam Voluntatem. Amen.

Osculantur Crucem Ligneam et mamum Patris vel stolam Sacerdotis.

Deinde omnes ad altare pergunt et genuflectunt, excepto Sacerdote, qui annulos benedicit:

V/. Adiutórium nostrum in nomine Dómini.

R/. Qui fecit coelum et terram.

V/. Dómine, exaudi orationen mean.

R/. Et clamor meus ad te véniat.

V/. Dóminus vobiscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Oremus.

Bénedic, Dómine, hos ánnulos (hunc ánnulum), quos (quem) in tuo nomine benedícimus + ut qui (quae) eos gestáverint (eum gestáverit) fidelitatem suae vocationi tenentes (tenens), in pace et voluntate tua permáneant (per- máneat). Per Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen.

Deinde Sacerdos ter aspergit annulos aqua benedicta, et Fidelitatem facientibus imponit in quolibet digito sinistrae manus, singulis dicens:

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in eo (in ea).[2]

Dignior: Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestries et in lábiis vestris, in nominee Patris + et Filii et Spíritus Sancti.

R/. Amen.

Sacerdos genuflectit, et omnes dicunt:

Gáudium cum pace, emendationem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam tríbuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

Ordo ad numerarios inscriptos constituendos

Omnibus stantibus, Sacerdos incipit:

Sacerdos: Multitúdinis autem credéntium erat cor unum et anima una.[3]

Ceteri: Unanímiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Dómine, tu es qui fecisti coelum et terran, mare et ómnia quae in eis sunt, qui Spíritu Sancto per os patris nostri David púeri tui dixisti:

Quare fremuerunt gentes, et pópuli meditati sunt inánia?

Astiterunt reges terrae, et príncipes convenerunt in unum adversus Dóminum et adversus Christum eius.

Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum púerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Póntius Pilatus cum géntibus et pópulis Israel, fácere quae manus tua et consílium tuum decreverunt fíeri.

Et nunc, Dómine, réspice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fidúcia loqui verbum tuum, in eo quod manum tuam extendas ad sanitates et signa et prodígia fíeri per nomen sancti fílii tui Iesu.[4]

Sacerdos: Multitúdinis autem credéntium erat cor unum et anima una; nec quisquam eorum, quae possidebat, áliquid suum esse dicebat; sed eran illis ómnia commúnia.[5]

Sacerdos prosequitur:

Salvos nos fac, Dómine, Deus noster.[6]

Ceteri: Ut confiteamur nómini sancto tuo.[7]

Sacerdos: Fratres: iam non estis hóspites et ádvenae; sed estis cives sanctorum et doméstici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lápide Christo Iesu.[8] Qui númerat multitúdinem stellarum [9], númeret vos inter amicos et fílios.

Ceteri: Laetabor ego super elóquia tua: sicut qui invenit spólia multa.[10]

Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vítam, quoniam dilígimus fratres[11]: et si quid pátitur unum membrum, compatiuntur ómnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent ómnia membra.[12]

In hoc cognóvimus caritatem Dei, quoniam ille ánimam suam pro nobis pósuit, et nos debemus pro frátribus animas pónere.[13]

Sacerdos: Viríliter ágite et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dómino.[14]

Deinde osculantur manum Patris vel stolam Sacerdotis, qui –si agatur de viris– eos complectitur.

Omnes genuflectum et aiunt:

Gáudium cum pace, emendationem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam tríbuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

Pro sociis Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis

Preces pro iis qui admissionem peragunt

Accedunt admittendi, singillatim; et genuflexi ante Crucem Ligneam, dicunt:

Singillatim: Coran Deo Dómino Nostro, cui omnis glória, confidens intercessione Sanctae Mariae nostroeumque Patronorum, teste meo Sancto Angelo Custode, me dédico ad effectivum regnum Christi in terra propagandum, iuxta spíritum et praxim ascéticam Operis Dei.

Singuli osculantur Crucem Ligneam et manum Patris vel stolam Sacerdotis.

Sacerdos, una eum admit- tendis, pergit ad altare. Genuflexix omnibus, Sacerdos dicit:

V/. Sancta María, Spes Nostra, Sedes Sapiéntiae.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Míchaël.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Gábriel.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Ráphael.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Petre.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Paule.

R/. Ora pro nobis.

V/ Sancte Ioannes.

R/. Ora pro nobis.

Dignior: Iube, Domne, benedícere

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestris et in lábiis vestries, in nominee Patris + et Fílii et Spiritus Sancti.

R/. Amen.

Sacerdos genuflectit, et omnes dicunt:

Gáudium cum pace, emendationem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam tríbuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

Preces pro oblatione

Sedente Sacerdote a sinistris Crucis Ligneae, socii qui Oblationem peragunt, ante illam genuflexi, dicunt:

Socius: Confidens intercessione Sanctae Mariae et teste meo Sancto Angelo Custode, sciens et volens me dédico servítio Dómini usque in próximum festum Sancti Ioseph, iuxta spíritum et praxim ascéticam Operis Dei.

Inmediate Sacerdos cíngulos signat in fronte, in ore, super corde, et in pectore ab uno ad alterum humerum,dicens:

Christus + in intellectu tuo, Christus + in lábiis tuis, Christus + in corde tuo, Christus + in opéribus tuis.

Singuli. Amen.

Sacerdos porrigit singulis Crucifixum, prius benedictum (quem eis osculandum praebet), et exemplar Sanctorum Evangeliorum, dicens:

Accipe, fili Dei, arma ad hoc proélium pro íntegra glória Dómini tui; et memor esto, quotquot adhibúeris média attingendi finem nostrum, Evangélio et Cruce se inniti debere.

Socius osculatur Crucem Ligneam et manum Patris, vel stolam Sacerdotis. Sacerdos, una cum sociis Oblationem facientibus, pergit ad altare. Genuflexis ómnibus. Sacerdos dicit:

V/. Sancta Maria, Spes Nostra, Sedes Sapientiae.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Míchaël.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Gábriel.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Ráphael.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Petre.

R/. Ora pro nobis.

V/. Sancte Paule.

R/. Ora pro nobis.

V/ Sancte Ioannes.

R/. Ora pro nobis.

Dignior: Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestris et in lábiis vestries, in nominee Patris + et Fílii et Spiritus Sancti.

R/. Amen.

Sacerdos genuflectit, et omnes dicunt:

Gáudium cum pace, emendationem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam tríbuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

Preces pro fidelitate

Sedente Sacerdote iuxta Crucem Ligneam (ad sinistram), qui Fidelitatem peragunt, ante Crucem genuflexi, dicunt:

Dómine Iesu: súscipe me tibi in servum sempiternum[15] Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis, in obséquium et sacrifícium laudis perpétuae: voluntárie et in aeternum meipsum, cum omnibus víribus et afféctibus meis, quanto intímius váleo, óffero.

Et intercedente beata et gloriosa Maria, semper Vírgini, cum beato Ioseph, beatis Archángelis Michaële, Gabriele et Raphaële, ac beatis Apóstolis tuis Petro, Paulo et Ioanne, et omnibus Angelis Custódibus, da, Dómine, pacen in diebus meis: ut ope tuae misericórdiae adiutus, adimplere possim tuam Sanctíssimam Voluntatem. Amen.

Socius osculatur Crucem Ligneam et manum Patris, vel stolam Sacerdotis, Sacerdos dicit:

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in eso. [16]

Deinde omnes ad altare pergunt et genuflectunt:

Dignior:

Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dignior: Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestries et in lábiis vestris, in nominee Patris + et Filii et Spíritus Sancti.

R/. Amen.

Sacerdos genuflectit, et omnes dicunt:

Gáudium cum pace, emendationem vitae, spátium verae poeniténtiae, grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam tríbuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

Appendix

Praelatura Operis Dei

Declaratio pro incorporatione

Christidelis Praelaturae incorporandus dicit:

“Ego, ………… in pleno uso meae libertatis, declaro me firmum habere propósitum me totis víribus dicandi ad sanctitatem prosequendam atque ad exercendum apostolatum iuxta spíritum et praxim Operis Dei; et me óbligo, ab hoc momento usque ad diem décimam nonam mártii (et me óbligo ad vitam):

1º ad manendum sub iurisdictione Praelati aliarumque Praelaturae competéntium auctoritatum, ut me fidéliter impendam in iis ómnibus quae ad finem peculiarem Praelaturae áttinent;

2º ad adimplenda ómnia officia quae secum fert condício Numerárii (vel Aggregati vel Supernumerárii) Operis Dei atque ad servandas normas Praelaturam regents necnon legítimas praescriptiones Praelati aliarumque competéntium auctoritatum Praelaturae quoad eius regimen, spíritum et apostolatum.

Qui Praelaturam repraesentat, dicit:

“Ego, …………., nómine Praelati, declaro Praelaturam Operis Dei, a momento tuae incorporationis eaque perdurante, se obligare:

1º ad tibi praebendam assíduam institutionem doctrinalem religiosam, spiritualem, ascéticam et apostólicam, necnon peculiarem curam pastoralem ex parte sacerdotum Praelaturae:

2º ad adimplendas céteras obligations quae, erga eiusdem christifídeles, in normis Praelaturam regéntibus statuuntur.

Declaratio ante felitatem

Iuvante Deo Dómino Nostro, cui omnis glória, confidens intercessione Sanctae Mariae, nostrorum Patronorum ac Sancti Angeli Custodis mei, ego,…………………., pro christiana mea probitate onus suscípio adhibendi specialem diligéntiam, ut sequential serven:

1. Quoad ipsam Praelaturam: illa ómnia dicta vel facta sincere ex parte mea vitare quae unitati spirituali, morali, iurídicae Operis Dei quoquo modo attentare possint. Si vero haec ab áliis fiant vel dicantur, prout in Dómino opportune videatur ipsis resístere éaque corrígere.

2. Quoad Directores omnes ac singulos Operis Dei: a) murmurationes, quae ipsorum famam minúerent aut eorum auctoritati efficáciam detráherent, accurate ex parte mea vitare pariterque aliorum murmurationes reícere, nec ipsis quoquo modo consentire; b) cum meo immediate Directore correctionem fraternam iuxta Operis Dei spíritum exercere, quando re coram Deo considerate, corréctio videatur bono Praelaturae expedire. Si post prudens témporis spátium víderim meam in cassum correctionem cessisse, rem integram, si clarum Operis Dei bonum id éxigat vel suádeat, inmediato Directori sive Regionali sive Centrali vel ipsi Oatri communicabo ipsiusque in mánimus rem plene deponam.

Quoad me ipsum: curam adhuc maiorem adhibere conabor, ut in mea activitate, libera et personaliter responsábili, fidelis sim Ecclésiae doctrinae atque Operis Dei spiritui. Attenta obligatione bene efformandi mean consciéntiam, consílium postulabo quóties id expedíerit, servatis quidem normis doctrinae moralis cathólicae et éthicae christianae, atque ídeo rigurose custódiam secretem naturale, commissórium, professionale vel áliam quámlibet spéciem secreti qualificati. Prae óculis semper habebo me esse quoque plene líberum ac responsábilitem circa modum applicandi criteria doscrinália generalia ad síngulos casus, quin meam responsabilitatem transferre praetendam in personam quae forte, me ipso rogante, ad rectam consciéntiam efformandam me iuváverit.

Declaratio pro inscriptis et pro sacros ordines recepturis

Iuvante Deo Dómino Nostro, cui omnis glória, confidens intercessione Sanctae Mariae, nostrorum Patronorum ac Sancti Angeli Custodis mei, ego......................., pro christiana mea probitate onus suscípio adhibendi specialem diligétiam, ut sequéntia serven:

1. Praxim correctionis fraternae, ut unum e cardinibus Operis Dei, fírmiter retinere; atque pro víribus procurare ut íntegra ac vigens conservetur; fidéliter, secundum nostrum spíritum, eam semper exercere, quando necessária seu ádmodum convéniens aestimari débeat sive ad membrorum ánimam sive ad bonum ipsíus Praelaturae.

2. Múnera in Praelatura, sive regíminis sive formationis, neque ut hábeam neque ut retineam ambire.

3. Spíritum primaevae paupertatis fideliter in me ipso conservare, et nullo modo permíttere vel quomodólibet cooperari ut huius nostrae rígidae paupertatis praxi derogetur: sed es adverso totis víribus niti ut ipsa, prout ab origínibus Operis in rem deducta est, íntegra et intacta conservetur absque ulla quálibet pecúlii personalis spécie.

Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis

Declaratio pro incorporatione

Socius incorporandus dicit:

“Ego,.............................., in pleno usu meae libertatis, declaro me firmum habere propósitum me totis víribus dicandi ad sanctitatem prosequendam atque ad exercendum apostolatum iuxta spíritum et praxim ascéticam Operis Dei; et me óbligo, ab ho momento usque ad diem déciman nonam mártii (et me óbligo ad vitam), ad offícia ómnia adimplenda quae secum fert condício sócii Aggregati (Supernumerárii) Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis, atque ad servandas eiusdem ordinationes.

Qui Societatem Sacerdotalem Sanctae Crucis repraesentat, dicit:

“Ego,........................, nómine Praésidis Generalis, declaro Societatem Sacerdotalem Sanctae Crucis, a momento tuae incorporationis eaque perdurante, se obligare:

1º ad tibi praebendam, assíduam institutionem doctrinalem religiosam, ascéticam et apostólicam, necnon peculiarem curam spiritualem ex parte sacerdotum Praelaturae;

2º ad adimplendas céteras obligationes quae, erga eiusdem sócios, in ordinatiónibus Societatem Sacerdotalem Sancae Crucis regéntibus statuuntur.

Declaratio ante fidelitatem

Iuvante Deo Dómino Nostro, cui omnis glória, confidens intercessione Sanctae Mariae, nostrorum Patronorum ac Sancti Angeli Custodis mei, ego,.........................., pro christiana mea probitate onus suscípio adhibendi specialem diligéntiam, ut sequéntia servem:

1. Quoad Opus Dei necnon Societatem Sacerdotalem Sanctae Crucis: illa ómnia dicta vel facta sincere ex parte mea vitare quae unitati spirituali, morali, iurídicae Operis Dei et Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis quoquo modo attentare possini. Si vero haec ab áliis fiant vel dicantur, prout in Dómino opportune videatur ipsis resístere éaque corrígere.

2. Quoad Directores omnes ac singulos Operis Dei necnon quoad illos quibus in Societate Sacerdotali Sanctae Crucis múnera commissa sunt álios adiuvandi in re spirituale: a) murmurationes, quae ipsorum famam minúerent aut eorum auctoritati efficáciam detráherent, accurate ex parte mea vitare pariterque aliorum murmurationes reícere, nec ipsis quoquo modo consentire; b) cum meo immediato Directore correctionem fraternam iuxta Operis Dei spíritum exercere, quando re coram Deo considerata, corréctio videatur bono Operis Dei expidire. Si post prudens témporis spátium víderim meam in cassum correctionem cessisse, rem íntegran, si clarum Operis Dei bonum id éxigat vel suádeat, immediato Directori sive ipsi Patri communicabo ipsiusque in mánibus rem plene deponam.

3. Quoad me ipsum: curam adhuc maiorem adhibere conabor, ut in mea activitate, líbera et personáliter responsábili, fídelis sim Ecclésiae doctrinae atque Operis Dei spiritui. Attenta obligatione bene efformandi meam consciéntiam, consílium postulabo quóties id expedíerit, servatis quidem normis doctrinae moralis cathólicae et éthicae christianae, atque ídeo rigurose custódiam secretum naturale, commissórium, professionale vel áliam quámlibet spéciem secreti qualificati. Prae óculis semper habebo me esse quoque plene liberum ac responsábilem circa modum applicandi critéria doctrinália generália ad síngulos casus, quien meam responsabilitatem transferre praetendam in personam quae forte, me ipso rogante, ad rectam consciéntiam efformandam me iuváverit.

CONCORDAT CUM EXEMPLARI
IN ARCHIVO ASSERVATO.
= DR. THOMAS G. BOHLIN
CURIAE PRAELATITIAE CANCELLARIUS.
ROMAE, 2 OCTOBRIS 1999

Apud Collegii Romani Sanctae Crucis

Referencias

  1. Cfr. Ps. CXV, 16.
  2. Cfr. Ps. LXVII, 29.
  3. Act. IV, 32.
  4. Act. IV. 24-30.
  5. Act. IV, 32.
  6. Ps. CV, 47.
  7. Ps. CV, 47.
  8. Ephes. II, 19-20.
  9. Ps. CXLVI, 4.
  10. PS. CXVIII, 162.
  11. I Ioann. III, 14.
  12. I Cor. XII, 26.
  13. I Ioann. III, 16.
  14. PS. XXX,25.
  15. Cfr. Ps. CXV, 16.
  16. Cfr. Ps. LXVII, 29.